- DIONYSIUS Halicarnass
- DIONYSIUS HalicarnassAugusti temporibus floruit, quod satis indicat Strab. eiusdem temporis scriptor. Sic enim ille l. 14. Καὶ καθ᾿ ἡμᾶς Διονύσιος ὁ συγγραφεύς. At ne alium hunc dionysium putes, ipse in praefatione scribit, in Italiam se venisse; simul ac Caesar Aug. finem imposuit bello civili; ubi per An. 22. addiscendae linguae Lat. et evolvendis ad suum scopum facientibus libris, incubuit. Ut omnino aliud egerit vir eruditus Barth. Keckerm. cum in suo de historia opere tres esse scribit, qui acrius in Plutarch. censuram exerceant, eosque inter esse principem Dionys. Halicarnass. Subiungit postea Dionys. noster, ex eo tempore, quo Romam venit, usque ad illud, quo istud scriberet, exactos esse annos viginti duos, quibus romae egerit, Urbisque didicerit sermonem, ac partim eruditorum hominum consuetudine, partim lectione Porcii Catonis, Fabii Maximi, Valerii Antiatis et aliorum historiam istam scripserit. Ac primum, ut, unde Romani genus sumpserint, liqueat, ea refert, quae de Aboriginum populo, et priscis Italiae incolis, ferebantur. Pertexuisse vero se historiam dicit usque ad primum bellum Punicum, sive A. U. C. 488. vel, iuxta alios 490. unde Polybium incipere ait. Opus hoc ipse vocat Α᾿ρχαιολογίαν Π῾ωμαικὴν, nisi is titulus proprius sit priorum librorum, quos ante ceteros, ut totius operis gustum haberent Romani, editos fuisse, recte observavit Hen. Stephn. Hodie ex 20. libris (quot a Dionysio scriptos fuisse etiam Phot. dicit, illos omnes se legisse testatus,) tantum exstant undecim; quibus pervenit usque ad sublatum Decemviratum, plebeios ad tribunatum militarem admissos, eamque potestatem abrogatam, et Coss. ex ordine patritio iterum electos, quod factum est. A. U. C. 312. Ex posterioribus libris qui periêrunt, Steph. περὶ πόλεων citat aliquos, ut decimum sextum in Αἴκαλον, et undevigesimum in Κωνςτάντεια. Quare ut tacuisset Dionys. quosque historiam suam perduxisset: tamen ex Ε᾿θνικῶν scriptore satis constaret, Gelen. falli, qui putabat Dionys. operi isti immortuum esse, nec plura scripsisse, quam hodie habemus. Euseb. Praep. Evangel. l. 4. c. 16. vocat Διονύσιον τὸν Α῾λικαρναςςέα, ἄνδρα τῆς Π῾ωμαϊκῆς ἱςτορίας ἀκριβῆ την` γραφην` ἅπασαν ἐκθέμενον. Et sane Dionys. huic laudem eam tribuit Scalig. in Animadvers. Eusebian. quod accuratius ea tempora nemo observarit. Hac quoque parte Liv. praefertur, quod et plura et accuratius, multa tradat, quae ad Romanas Antiquitates pertinent. Qua de re H. Steph. vide, operae primae in Dionys. c. 10. Stylus quoque ut Phot. loquitur, est καινοπρεπὴς, atque, ut idem ait τὸ κομψὸν τȏυ λόγου, τῆτε κατὰ μέρος ἀφηγήσει, καὶ τῇ παρεκβάσει κεκραμένον, την` ἐπὶ τὸ τραχύτερον ῥέπουϚαν θεραπεύει συνέπειαν. Horum 20. libror. σύνοψιν scripsit ipse auctor, eodem Phot. Bibl. cod. 83. 84. teste: addit autem in ea solum necessaria exposuisse, eoque utilem magis fuisse operam quam suavem. Nec bonus tantum Historicus fuit, sed etiam Rhetor et Criticus nobilissimus, quod ostendunt Rhetorica et Critica eius opuscula quae supersunt: praeter quae alia eius generis elaborasse, cognoscimus inde, quod in istis multa e suis huius argumenti citet, quae hodie non habemus. Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 3. Motha Vayer. iud. de Hist. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.